monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 22, 6
Laedunt enim primo , dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova, sive contraria, post quae desinunt laedere , et curasse creduntur. Quid ergo de caeteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam , et barbam tactu irrufatam , ut numina lapides crederentur, et Deus verus non quaereretur ?